ASS 23 (1890-91), p. 642

eorum locum suffecto praesidio, cum ipsa instituta legesque publicae
avitam religionem exuissent, sensim factum est ut opifices
inhumanitati dominorum effrenataeque competitorum cupiditàti
solitarios atque indefensos tempus tradiderit. — Malum
auxit usura vorax, quae non semel Ecclesiae iudicio damnata,
tamen ab hominibus avidis et quaestuosis per aliam speciem
exercetur eadem : huc accedunt et conductio operum et rerum
omnium commercia fere in paucorum redacta potestatem, ita
ut opulenti ac praedivites perpauci prope servile iugum infinitae
proletariorum multitudini imposuerunt.

Ad huius sanationem mali Soeialistae quidem, sollicitato
egentium in locupletes invidia, evertere privatas bonorum possessiones
contendunt oportere, earumque loco communia universis
singulorum bona facere, procurantibus viris qui aut municipio
praesint, aut totam rempublicam gerant. Eiusmodi tralatione
bonorum a privatis ad commune, mederi se posse praesenti
malo arbitrantur, res et commoda inter cives aequabiliter
partiendo. Sed est adeo eorum ratio ad contentionem dirimendam
inepta, ut ipsum opificum genus afficiat incommodo : eademque
praeterea est valde iniusta, quia vim possessoribus legitimis
affert, pervertit officia reipublicae, penitusque miscet
civitates.
Sane quod facile est pervidere, ipsius operae, quam suscipiunt
qui in arte aliqua quaestuosa versantur, haec per se caussa
est, atque hic finis quo proxime spectat artifex, rem sibi quaerere
privatoque iure possidere uti suam ac propriam. Is enim
si vires, si industriam suam alteri commodat, hanc ob caussam
commodat ut res adipiscatur ad victum cultumque necessarias:
ideoque ex opera data ius verum perfectumque sibi quaerit non
modo exigendae mercedis, sed et collocandae uti velit. Ergo si
tenuitate sumptuum quicquam ipse comparsit, fructumque parsimoniae
suae, quo tutior esse custodia possit, in praedio collocavit,
profecto praedium istiusmodi nihil est aliud, quam merces
ipsa aliam induta speciem : proptereaque coemptus sic opifìci
fundus tam est in eius potestate futurus, quam parta labore
merces. Sed in hoc plane, ut facile intelligitur, rerum dominium
vel moventium vel solidarum consistit. In eo igitur quod
bona privatorum transferre Soeialistae ad commune nituntur,
omnium niercenariorum faciunt conditionem deteriorem, quippe

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.