ASS 23 (1890-91), p. 644
cessarias. Habent cuiusque hominis necessitates velut perpetuos
redditus, ita ut hodie expletae, in crastinum nova imperent. Igitur
rem quamdam debet homini natura dedisse stabilem perpetuoque
mansuram, unde perennitas subsidii expectari posset. Atqui
istiusmodi perennitatem nulla res praestare, nisi cum ubertatibus
suis terra, potest.
Neque est, cur providentia introducatur reipublicae : est enim
homo, quam respublica, senior: quocirca ius ille suum ad vitam
corpusque tuendum habere natura ante debuit quam civitas
ulla coisset — Quod vero terram Deus universo generi hominum
utendam, fruendam dederit, id quidem non potest ullo
pacto privatis possessionibus obesse. Deus enim generi hominum
dona visse terram in commune dicitur, non quod eius promiscuum
apud omnes dominatum voluerit, sed quia partem
nullam cuique assignavit possidendam, industriae hominum institutisque
populorum permissa privatarum possessionum descriptione.
— Ceterum utcumque inter privatos distributa, inservire
communi omnium utilitati terra non cessat, quoniam
nemo est mortalium, quin alatur eo, quod agri efferunt. Qui re
carent, supplent opera: ita ut vere affirmari possit, universam
comparandi victus cultusque rationem in labore consistere, quem
quis vel in fundo insumat suo, vel in arte aliqua operosa, cuius
merces tandem non aliunde, quam a multiplici terrae fetu ducitur,
cum eoque permutatur.
Qua ex re rursus efficitur, privatas possessiones plane esse
secundum naturam. Res enim eas, quae ad conservandam vitam
maximeque ad perficiendam requiruntur, terra quidem cum
magna largitate fundi, sed fundere ex se sine hominum cultu
et curatione non posset. Iamvero cum in parandis naturae bonis
industriam mentis viresque corporis homo insumat, hoc
ipso applicat ad sese eam naturae corporeae partem, quam ipse
percoluit, in qua velut formam quamdam personae suae impressami
reliquit ; ut omnino rectum esse oporteat, eam partem
ab eo possideri uti suam, nec ullo modo ius ipsius violare cuiquam
licere.
Horum tam perspicua vis est argumentorum, ut mirabile
videatur, dissentire quosdam exoletarum opinionum restitutores
: qui usum quidem soli, variosque praediorum fructus homini
privato concedunt : at possideri ab eo ut domino vel solum,
in quo aedificavit, vel praedium quod excoluit, plane ius