ASS 23 (1890-91), p. 657

lentium principum, illud in primis eminet, ut unumquemque
civium ordinem aequabiliter tueantur, eâ nimirum, quae distributiva
appellatur, iustitia inviolate servanda.
Quamvis autem cives universos, nemine excepto, conferre
aliquid in summam bonorum communium necesse sit, quorum
aliqua pars virilis sponte recidit in singulos, tamen idem et ex
aequo conferre nequaquam possunt. Qualescumque sint in imperii
generibus vicissitudines, perpetua futura sunt ea in civium
statu discrimina, sine quibus nec esse, nec cogitari societas ulla
posset. Omnino necesse est quosdam reperiri, qui se reipublicae
dedant, qui leges condant, qui ius dicant, denique quorum
consilio atque auctoritate negotia urbana, res bellicae administrentur.
Quorum virorum priores esse partes, eosque habendos
in omni populo primarios, nemo non videt, propterea quod
communi bono dant operam proxime atque excellenti ratione.
Contra vero qui in arte aliqua exercentur, non eâ, qua illi, ratione
nec iisdem muneribus prosunt civitati : sed tamen plurimum
et ipsi, quamquam minus directe, utilitati publicae inserviunt.
Sane sociale bonum cum debeat esse eiusmodi, ut homines
eius fiant adeptione meliores, est profecto in virtute praecipue
collocandum. Nihilominus ad bene constitutam civitatem
suppeditatio quoque pertinet bonorum corporis atque externorum,
quorum usus est necessarius ad actum virtutis (1). Iamvero
his pariendis bonis est proletariorum maxime efficax ac
necessarius labor, sive in agris artem atque manum, sive in
officinis exerceant. Immo eorum in hoc genere vis est atque
efficientia tanta, ut illud verissimum sit, non aliunde quam ex
opificum labore gigni divitias civitatum. Iubet igitur aequitas,
curam de proletario publice geri, ut ex eo, quod in communem
affert utilitatem, percipiat ipse aliquid, ut tectus, ut vestitus, ut
salvus vitam tolerare minus aegre possit. Unde consequitur, favendum
rebus omnibus esse quae conditioni opificum quoquo
modo videantur profuturae. Quae cura tantum abest ut noceat
cuiquam, ut potius profutura sit universis, quia non esse omnibus
modis eos miseros, a quibus tam necessaria bona proficiscuntur,
prorsus interest reipublicae.
Non civem, ut diximus, non familiam absorben a republica
rectum est : suam utrique facultatem agendi cum libertate per-

(1) S. Thom., De reg. Princip. I. c. XV.

Acta, Tom, XXIII. fase. CCLXXV. 42

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.