ASS 23 (1890-91), p. 667

sum, provident. Alacritatem addunt ac patrocinium impertiunt
Episcopi: quorum auctoritate auspiciisque plures ex utroque
ordine Cleri, quae ad excolendum animum pertinent, in consociatis
sedulo curant. Denique catholici non desunt copiosis divitiis,
sed mercenariorum velut consortes voluntarii, qui constituere
lateque fundere grandi pecunia consociationes adnitantur :
quibus adiuvantibus facile opifici liceat non modo commoda
praesentia, sed etiam honestae quietis futurae fiduciam sibi labore
quaerere. Tam multiplex tamque alacris industria quantum
attulerit rebus communibus boni plus est cognitum, quam
ut attineat dicere. Hinc iam bene de reliquo tempore sperandi
auspicia sumimus, modo societates istiusmodi constanter incrementa
capiant, ac prudenti temperatione constituantur. Tutetur
hos respublica civium coetus iure sociatos : ne trudat tamen sese
in eorum intimam rationem ordinemque vitae : vitalis enim motus
cietur ab interiore principio, ac facillime sane pulsu eliditur
externo.
Est profecto temperatio ac disciplina prudens ad eam rem
necessaria, ut consensus in agendo fiat conspiratioque voluntatum.
Proinde si libera civibus coeundi facultas est, ut profecto
est, ius quoque esse oportet eam libere optare disciplinam easque
leges, quae maxime conducere ad id, quod propositum
est, iudicentur. Eam, quae memorata est, temperationem disciplinamque
collegiorum qualem esse in partibus suis singulis
oporteat, decerni certis definitisque regulis non censemus posse,
cum id potius statuendum sit ex ingenio cuiusque gentis, ex
periclitatione et usu, ex genere atque efficientia operum, ex amplitudine
commerciorum, aliisque rerum ac temporum adiunctis,
quae sunt prudenter ponderanda. Ad summam rem quod
spectat, haec tamquam lex generalis ac perpetua sanciatur, ita
constitui itaque gubernari opificum collegia oportere, ut instrumenta
suppeditent aptissima maximeque expedita ad id, quod
est propositum, quodque in eo consistit ut singuli e societate
incrementum bonorum corporis, animi, rei familiaris, quoad potest,
assequantur. Perspicuum vero est, ad perfectionem pietatis
et morum tamquam ad caussam praecipuam spectari oportere :
eaque potissimum caussa disciplinam socialem penitus dirigendam.
Secus enim degenerarent in aliam formam, eique generi
collegiorum, in quibus nulla ratio religionis haberi solet, haud
sane multum praestarent. Ceterum quid prosit opifici rerum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.