ASS 23 (1890-91), p. 670
Habetis, Venerabiles Fratres, quos et qua ratione elaborare
in caussa perdifficili necesse sit. - Accingendum ad suas cuique
partes, et maturrime quidem, ne tantae iam molis incommodum
fiat insanabilius cunctatione medicinae. Adhibeant legum institutorumque
providentiam, qui gerunt respublicas : sua meminerint
officia locupletes et domini: enitantur ratione, quorum
res agitur, proletarii : cumque religio, ut initio diximus, malum
pellere funditus sola possit, illud reputent universi, in primis
instaurari mores christianos oportere, sine quibus ea ipsa arma
prudentiae, quae maxime putantur idonea, parum sunt ad salutem
valitura. - Ad Ecclesiam quod spectat, desiderari operam
suam nullo tempore nulloque modo sinet, tanto plus allatura
adiumenti, quanto sibi maior in agendo libertas contigerit: idque
nominatim intelligant, quorum munus est saluti publicae
consulere. Intendant omnes animi industriaeque vires ministri
sacrorum; vobisque, Venerabiles Fratres, auctoritate praeeuntibus
et exemplo, sumpta ex evangelio documenta vitae hominibus
ex omni ordine inculcare ne desinant : omni qua possunt
ope pro salute populorum contendant, potissimumque studeant
et tueri in se, et excitare in aliis, summis iuxta atque inflmis,
omnium dominam ac reginam virtutum, caritatem. Optata quippe
salus expectanda praecipue est ex magna effusione caritatis :
christianae caritatis intelligimus, quae totius Evangelii compendiaria
lex est, quaeque semetipsam pro aliorum commodis semper
devovere parata, contra saeculi insolentiam atque immoderatum
amorem sui certissima est homini antidotus : cuius
virtutis partes ac lineamenta divina Paulus Apostolus iis verbis
expressit : Caritas patiens est, benigna est : non quaerit quae
sua sunt: omnia suffert: omnia, sustinet (1).
Divinorum munerum auspicem ac benevolentiae Nostrae testem
vobis singulis, Venerabiles Fratres, et Clero populoque
vestro apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die xv Maii An. MDCCCXCI,
Pontificatus Nostri Decimoquarto.
LEO PP. XIII.
(1) Corinth, XIII, 4-7