ASS 26 (1893-94), p. 273

perennes fontes salutis (1), vel ita proponunt quasi prata fertilia
et amoenissimos hortos, in quibus grex dominicus admirabili
modo reficiatur et delectetur (2). Apte cadunt illa S. Hieronymi
ad Nepotianum clericum : « Divinas Scripturas saepius lege, imo
nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur; disce quod
doceas sermo presbyteri Scripturarum lectione conditus
sit » (3) ; convenitque sententia S. Gregorii Magni, quo nemo
sapientius pastorum Ecclesiae descripsit munera : « Necesse est,
inquit, ut qui ad officium praedicationis excubant, a sacrae lectionis
studio non recedant» (4). — Hic tamen libet Augustinum
admonentem inducere, « Verbi Dei inanem esse forinsecus praedicatorem,
qui non sit intus auditor » (5), eumque ipsum Gregorium
sacris concionatoribus praecipientem, « ut in divinis sermonibus,
priusquam aliis eos proferant, semetipsos requirant,
ne insequentes aliorum facta se deserant » (6). Sed hoc iam, ab
exemplo et documento Christi, qui coepit facere et docere, vox
apostolica late praemonuerat, non unum allocuta Thimotheum,
sed omnem clericorum ordinem, eo mandato : Attende tibi et
doctrinae, insta in illis ; hoc enim faciens, et teipsum salvum
facies, et eos qui te audiunt (7). Salutis profecto perfectionisque
et propriae et alienae eximia in sacris Litteris praesto sunt adiumenta,
copiosius in Psalmis celebrata ; iis tamen, qui ad divina
eloquia, non solum mentem afferant docilem atque attentam,
sed integrae quoque piaeque habitum voluntatis. Neque enim
eorum ratio librorum similis atque communium putanda est;
sed, quoniam sunt ab ipso Spiritu Sancto dictati, resque gravissimas
continent multisque partibus recónditas et difficiliores,
ad illas propterea intelligendas exponendasque semper eiusdem
Spiritus « indigemus adventu » (8), hoc est lumine et gratia eius :
quae sane, ut divini Psaltae frequenter instat auctoritas, humili
sunt precatione imploranda, sanctimonia vitae custodienda.
Praeclare igitur ex his providentia excellit Ecclesiae, quae,
ne caelestis ille sacrorum Librorum thesaurus, quem Spiritus

(1) S. Äthan, ep. fest. 39.
(2) S. Aug. serm. 26, 24; S. Ambr. in Ps. cxvin, serm. 19. 2.
(3) S. Hier, de vit. eleric. ad Nepot.
(4) S. Greg. M., Begul. past. II, 11 (al. 22) Moral, XVIII , 26 fat. li).
(5) S. Aug. serm. 179, 1.
(6) S. Greg. M., Megul. past. III, 24 (al. 48).
(7) I Tim. IV, 16.
(8) S. Hier, in Mie. 1,10.

Acta, Tom. XXVI. fase. CCGV. 18

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.