ASS 26 (1893-94), p. 275
admodum probavere, clara Tertulliani et Cypriani nomina, Hilarii
et Ambrosii, Leonis et Gregorii Magnorum; clarissima
Augustini et Hieronymi: quorum alter mire acutus extitit in
perspicienda divini verbi sententia, uberrimusque in ea deducenda
ad auxilia catholicae veritatis, alter a singulari Bibliorum
scientia magnisque ad eorum usum laboribus, nomine Doctoris
maximi praeconio Ecclesiae est honestatus. — Ex eo tempore
ad undecimum usque saeculum, quamquam huiusmodi contentio
studiorum non pari atque antea ardore ac fructu viguit,
viguit tamen, opera praesertim hominum sacri ordinis. Curaverunt
enim, aut quae veteres in hac re fructuosiora reliquissent
diligere, eaque apte digesta de suisque aucta pervulgare,
ut ab Isidoro Hispalensi, Beda, Alcuino factum est in primis;
aut sacros codices illustrare glossis, ut Valafridus Strabo et
Anselmus Laudunensis, aut eorumdem integritati novis curis
consulere ut Petrus Damianus et Lanfrancus fecerunt. — Saeculo
autem duodecimo allegoricam Scripturae enarrationem
bona cum laude plerique tractarunt : in eo genere S. Bernardus
ceteris facile antecessit, cuius etiam sermones nihil prope nisi
divinas Litteras sapiunt. — Sed nova et laetiora incrementa ex
disciplina accessere Scholasticorum. Qui, etsi in germanam versionis
latinae lectionem studuerunt inquirere, confectaque ab
ipsis Correctoria biblica id plane testantur, plus tamen studii
industriaeque in interpretatione et explanatione collocaverunt.
Composite enim dilucideque, nihil ut melius antea, sacrorum
verborum sensus varii distincti ; cuiusque pondus in re theologica
perpensum; definitae librorum partes, argumenta partium;
investigata scriptorum proposita ; explicata sententiarum
inter ipsas necessitudo et connexio : quibus ex rebus nemo
unus non videt quantum sit luminis obscurioribus locis admotum.
Ipsorum praeterea de Scripturis lectam doctrinae copiam
admodum produnt, tum de theologia libri, tum in easdem
commentaria; quo etiam nomine Thomas Aquinas inter
eos habuit palmam. — Postquam vero Clemens V decessor
Noster Athenaeum in Urbe et celebérrimas quasque studiorum
Universitates litterarum orientalium magisteriis auxit, exquisitius
homines nostri in nativo Bibliorum codice et in exemplari
latino elaborare coeperunt. Revecta deinde ad nos eruditione
Graecorum, multoque magis arte nova libraria feliciter inventa,
cultus Scripturae sanctae latissime accrevit. Mirandum est enim