ASS 26 (1893-94), p. 283

LITTERAE ENCYCLICAE 283-
periri, neque ab eis tradi posse, qui, verae fidei expertes, Scripturae,
non medullam attingunt, sed corticem rodunt (1).
Illud autem maxime optabile est et necessarium, ut eiusdem
divinae Scripturae usus in universam theologiae influat disciplinam
eiusque prope sit anima : ita nimirum omni aetate Patres
atque praeclarissimi quique theologi professi sunt et re praestiterunt.
Nam quae obiectum sunt fidei vel ab eo consequuntur,
ex divinis potissime Litteris studuerunt asserere et stabilire ; atque
ex ipsis, sicut pariter ex divina traditione, nova haereticorum
commenta refutare, catholicorum dogmatum rationem,
intelligentiam, vincula exquirere. Neque id cuiquam fuerit mirum
qui reputet, tam insignem locum inter revelationis fontes
divinis Libris deberi, ut, nisi eorum studio usuque assiduo, nequeat
theologia rite et pro dignitate tractari. Tametsi enim rectum
est iuvenes in Academiis et scholis ita praecipue exerceri,
ut intellectum et scientiam dogmatum assequantur, ab articulis
fidei argumentatione instituta ad alia ex illis, secundum normas
probatae solidaeque philosophiae, concludenda; gravi tamen
eruditoque theologo minime negligenda est ipsa demonstratio
dogmatum ex Bibliorum auctoritatibus ducta: « Non enim accipit
(theologia) sua principia ab aliis scientiis, sed immediate
a Deo per revelationem. Et ideo non accipit ab aliis scientiis,
tamquam a superioribus, sed utitur eis tamquam inferioribus
et ancillis ». Quae sacrae doctrinae tradendae ratio praeceptorem
commendatoremque habet theologorum principem, Aquinatem
(2): qui praeterea, ex hac bene perspecta christianae theologiae
indole, docuit quemadmodum possit theologus sua ipsa
principia, si qui ea forte impugnent, tueri : « Argumentando
quidem, si adversarius aliquid concedat eorum, quae per divinam
revelationem habentur; sicut per auctoritates sacrae Scripturae
disputarnus contra haereticos, et per unum articulum
contra negantes alium. Si vero adversarius nihil credat eorum
quae divinitus revelantur, non remanet amplius via ad probandum
articulos fidei per rationes, sed ad solvendum rationes, si
quas inducit contra fidem (3) ». — Providendum igitur, ut ad
studia biblica convenienter instructi munitique aggrediantur iuvenes;
ne iustam frustrentur spem, neu, quod deterius est, ei-

ci) S. Greg. M. Moral, xx, 9. (al. 11).

(2) Summ, theol. p. i, q. i, a. 5 ad 2.
(3) Ibid. a. 8.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.