ASS 26 (1893-94), p. 288

bris apprehendant; ex quo illorum auctoritas usquequaque infìrmetur
et nutet. Idque nonnulli et nimis infesto animo faciunt
nec satis aequo iudicio : qui sic fidunt profanis libris et documentis
memoriae priscae, perinde ut nulla eis ne suspicio quidem
erroris possit subesse, libris vero Scripturae sacrae, ex
opinata tantum erroris specie, neque eâ probe discussa, vel parem
annuunt fidem. Fieri quidem potest, ut quaedam librariis in
codicibus describendis minus recte exciderint ; quod considerate
iudicandum est, nec facile admittendum, nisi quibus locis rite
sit demonstratum: fieri etiam potest, ut germana alicuius loci
sententia permaneat anceps; cui enodandae multum afferent
optimae interpretandi regulae: at nefas omnino fuerit, aut inspirationem
ad aliquas tantum sacrae Scripturae partes coangustare,
aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem. Nec
enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difficultatibus sese
expediunt, id nimirum dare non dubitantes, inspirationem divinam
ad res fidei morumque, nihil praeterea, pertinere, eo
quod falso arbitrentur, de veritate sententiarum quum agitur,
non adeo exquirendum quaenam dixerit Deus, ut non magis
perpendatur quam ob causam ea dixerit. Etenim libri omnes
atque integri, quos Ecclesia tamquam sacros et canonicos recipit,
cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante, conscripti
sunt ; tantum vero abest ut divinae inspiratione error ullus
subesse possit, ut ea per se ipsa, non modo errorem excludat
omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium
est, Deum, summam Veritatem, nullius omnino erroris
auctorem esse. — Haec est antiqua et constans fides Ecclesiae,
solemni etiam sententia in Conciliis definita Florentino et Tridentino
; confirmata denique atque expressius declarata in Concilio
Vaticano, a quo absolute edictum: Veteris et noci Testamenti
libri integri eum omnibus suis partibus, prout in eiusdem
Concilii (Tridentini) decreto recensentur, et in ceteri vulgata
latina editione habentur, pro sacris et canonicis suscipiendi sunt.
Eos vero Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo quod
sola humana industria concinnati ; sua deinde auctoritate sint
approbati; nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore
contineant; sed propterea quod Spiritu Sancto inspirante conscripti,
Deum habent auctorem (1). Quare nihil admodum refert,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.