ASS 36 (1903-4), p. 450

magnae Dei Matri adhibenda. Attamen id etiam non diffitebimur,
desiderium hoc Nostrum inde vel maxime commoveri
quod, arcano quodam instinctu, praecipere posse Nobis videmur,
expectationes illas magnas brevi esse explendas, in quas
et Pius decessor et universi sacrorum antistites, ex asserto solemniter
immaculato Deiparae conceptu, non sane temere, fuerunt
adducti.
Quas enimvero ad hunc diem non evasisse, haud pauci
sunt qui querantur, ac Ieremiae verba subinde usurpent: Eœpeetaoimus
pace/ri,, et non erat bonum: tempus medelae, et ecce
formido (1). Ast quis eiusmodi modieae fidei non reprehendat,
qui Dei opera vel introspicere vel expendere ex veritate negligunt?
Ecquis enim occulta gratiarum munera numerando percenseat,
quae Deus Ecclesiae, conciliatrice Virgine, hoc toto
tempore impertiit? Quae si praeterire quis malit, quid de vaticana
synodo existimandum tanta temporis opportunitate habita
; quid de inerranti pontificum magisterio tam apte ad mox
erupturos errores adserto; quid demum de novo et inaudito
pietatis aestu, quo ad Christi Vicarium, colendum coram, fideles
ex omni genere omnique parte iam diu confluunt ? An non miranda
Numinis providentia in uno alteroque Decessore Nostro,
Pio videlicet ac Leone, qui, turbulentissima tempestate, eâ, quae
nulli contigit, pontificatus usura, Ecclesiam sanctissime administrarunt?
Ad haec, vix fere Pius Mariam ab origine labis nesciam
fide catholica credendam indixerat, quum in oppido Lourdes
mira ab ipsa Virgine ostenta fieri coepta : exinde molitione
ingenti et opere magnifico Deiparae Immaculatae excitatae aedes;
ad quas, quae quotidie, divina exorante Matre, patrantur
prodigia, illustria sunt argumenta ad praesentium hominum incredibilitatem
profligandam. — Tot igitur tantorumque beneficiorum
testes, quae, Virgine benigne implorante, contulit Deus
quinquagenis annis mox elabendis; quidni speremus propiorem
esse salutem nostram quam cum credidimus ? eo vel magis,
quod divinae Providentiae hoc esse experiendo novimus
ut extrema maiorum a liberatione non admodum dissocientur.
Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur.
Miserebitur enim Dominus Iacob, et eliget adhuc de
Israel (2); ut plane spes sit nos etiam brevi tempore inclama-

(1) Ier. VIII, 15.
(2) Isai. XIV, 1.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.