ASS 36 (1903-4), p. 452

Elias nubeculam intuitus ascendentem de mari. Quid multa t
Finem legis, imaginum atque oraculorum veritatem in Maria
denique post Christum reperimus.
Per Virginem autem, atque adeo per illam maxime, aditum
fieri nobis ad Christi notitiam adipiscendam, nemo profecto dubitabit
qui etiam reputet, unam eam fuisse ex omnibus, quacum
Iesus, ut filium cum matre decet, domestico triginta annorum
usu intimaque consuetudine coniunctus fuit. Ortus miranda
mysteria, nec non Christi pueritiae, atque illud in primis
assumptionis humanae naturae, quod fidei initium ac fundamentum
est, cuinam latius patuere quam Matri ? Quae quidem
non ea modo eonservabat conferens in corde suo quae Bethlehem
acta, quaeve Hierosolymis in templo Domini; sed Christi
consiliorum particeps occultarumque voluntatum, vitam ipsam
Filii vixisse dicenda est. Nemo itaque penitus ut illa Christum
novit ; nemo illa aptior dux et magister ad Christum noscendum.

Hinc porro, quod iam innuimus, nullus etiam hac Virgine
efficacior ad homines cum Christo iungendos. Si enim, ex Christi
sententia, haec est autem vita aeterna: Ut cognoscant te, solum
Deum verum, et quem misisti Iesum Christum (1); per
Mariam vitalem Christi notitiam adipiscentes, per Mariam pariter
vitam illam facilius assequimur, cuius fons et initium
Christus.
Quot vero quantisque de caussis Mater sanctissima haec
nobis praeclara munera largiri studeat, si paullisper spectemus;
quanta profecto ad spem nostram accessio fiet!
An non Christi mater Maria ? nostra igitur et mater est. —
Nam statuere hoc sibi quisque debet, Iesum, qui Verbum est
caro factum, humani etiam generis servatorem esse. Iam, qua
Deus-Homo, concretum Ille, ut ceteri homines, corpus nactus
est: qua vero nostri generis restitutor, spiritale quoddam corpus
atque, ut aiunt, mysticum, quod societas eorum est, qui
Christo credunt. Multi unum corpus sumus in Christo (2). Atqui
aeternum Dei Filium non ideo tantum concepit Virgo ut fieret
homo, humanam ex ea assumens naturam; verum etiam ut,
per naturam ex ea assumptam, mortalium fieret sospitator.
Quamobrem Angelus pastoribus dixit : Natus est vobis hodie

(1) Ioann. XVII, 3.
(2) Rom. XII, 3.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.