ASS 36 (1903-4), p. 455

eiusque arcana cordis ut nemo alius novit, ac thesauros promeritorum
eius materno veluti iure administrat, maximo certissimoque
esse adiumento ad Christi notitiam atque amorem?
Nimium scilicet haec comprobantur ex dolenda eorum ratione,
qui, aut daemonis astu aut falsis opinionibus, adiutricem Virginem
praeterire se posse autumant! Miseri atque infelices,
praetexunt se Mariam negligere, honorem ut Christo habeant:
ignorant tamen non inveniri puerum nisi eum Maria matre eius.
Quae cum ita sint, huc Nos, Venerabiles Fratres, spectare
primum volumus, quae modo ubique apparantur sollemnia
Mariae sanctae ab origine immaculatae. Nullus equidem honor
Mariae optabilior, nullus iucundior quam ut noscamus rite et
amemus Iesum. Sint igitur fidelium celebritates in templis, sint
festi apparatus, sint laetitiae civitatum; quae res omnes non
mediocres usus afferunt ad pietatem fovendam. Verumtamen
nisi his voluntas animi accedat, formas habebimus, quae speciem
tantum offerant relligionis. Has Virgo quum videat, iusta
reprehensione Christi verbis in nos utetur: Populus hic labiis
me honorât: cor autem eorum longe est a me (1).
Nam ea demum est germana adversus Deiparentem relligio,
quae profluat animo ; nihilque actio corporis habet aestimationis
in hac re atque utilitatis, si sit ab actione animi seiugata.
Quae quidem actio eo unice pertineat necesse est, ut divini
Mariae Filii mandatis penitus obtemperemus. Nam si amor
verus is tantum est, qui valeat ad voluntates iungendas ; nostram
plane atque Matris sanctissimae parem esse voluntatem
oportet, scilicet Domino Christo servire. Quae enim Virgo prudentissima,
ad Canae nuptias, ministris aiebat, eadem nobis loquitur:
Quodcumque dixerit nobis facite (2). Verbum vero
Christi est: Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata (3).
— Quapropter hoc quisque persuasum habeat : si pietas, quam
in Virginem beatissimam quis profitetur, non eum a peccando
retinet, vel pravos emendandi mores consilium non indit; fucatam
esse pietatem ac fallacem, utpote quae proprio nativoque
careat fructu.
Quae si cui forte confirmatione egere videantur, hauriri ea
commode potest ex ipso dogmate immaculati conceptus Deipa-

(1) Matth. XV, 8.
(2) Ioann. II, 5.
(3) Matth. XIX, 17.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.