ASS 36 (1903-4), p. 530
LITTERAE APOSTOLICAE
SS.mi D. N. Pii PP. X de academicis in Sacra Scriptura gradibus a Commissione
Biblica conferendis.
PIUS PP. X
Ad perpetuam rei memoriam.
Scripturae Sanctae magis magisque in Clero promovere
studium, conscientia Nos Apostolici officii in primis admonet
hoc tempore, quum eum maxime divinae revelationis fideique
fontem videmus ab intemperantia humanae rationis passim in
discrimen adduci. Id ipsum quum intelligeret Noster fel. rec.
decessor Leo XIII, non satis habuit dedisse anno MDCCCXCIII
proprias de re biblica Encyclicas litteras Providentissimus Deus (1)
nam paucis ante exitum mensibus, editis Apostolicis litteris Vigilantiae
(2), peculiare instituit ex aliquot S. R. E. Cardinalibus
pluribusque aliis doctis viris urbanum Consilium, quod, praelucente
doctrina et traditi one Ecclesiae, etiam progredientis eruditionis
praesidia conferret ad legitimam exegesim biblicam, et
simul catholicis praesto esset, tum ad adiuvanda ac dirigenda
eorum in hoc genere studia, tum ad controversias, si quae inter
ipsos extitissent, dirimendas.
Nos quidem, ut par est, praeclarum istud pontificalis providentiae
monumentum a Decessore relictum, Nostris quoque
curis et auctoritate complectimur. Quin etiam iam nunc, eiusdem
Consilii seu Commissionis navitate confisi, ipsius operam
in negotio, quod magni censemus esse momenti ad Scripturarum
provehendum cultum, adhibere constituimus. Siquidem
hoc volumus, certam suppeditare rationem, unde bona paretur
copia magistrorum, qui gravitate et sinceritate doctrinae commendati,
in scholis catholicis divinos interpretentur Libros. Huius
rei gratia percommodum profecto esset, quod etiam in votis
Leonis fuisse novimus, proprium quoddam in Urbe Roma condere
Athenaeum, altioribus magisteriis omnique instrumento
eruditionis biblicae ornatum, quo delecti undique adolescentes
convenirent, scientia divinorum eloquiorum singulares evasuri.
At quoniam eius perficiendae rei deest in praesens Nobis, non
(1) Cfr. Acta S. Sedis, Vol. XXVI, pag. 269.
(2) Ibid. Vol. XXXV, pag. 234.