ASS 37 (1904-5), p. 570
Equités Crucem taenia serica rubra extremis oris alba, collo
circumducta dependentem. Inserant ad pectus sinistro lateri
numisma. Quibus animi ingeniique dotibus lectissimös viros
hoc Ordine decorandos, praeditos esse oporteat clare, superius
significavimus, ideoque ut hi semper meritis dumtaxat propriis
commendentur, omnes concessiones etiam a Decessoribus
Nostris Militiae auratae Equitibus factas, circa privilegium
nobilitatis, et Palatini Comitis titulum quae fortasse nondum
sublatae fuerint, vi similium Apostolicarum Literarum Gregorii
PP. XVI, sub die xxxi Octobris anni MDCCCXXXXI quas
ante recensuimus, per praesentes auctoritate Nostra interposita
omnino abrogamus, easque in posterum nullius roboris
esse decernimus ac statuimus.
Denique oculos mentis nostrae convertentes ad Militiae
Iesu Christi nobilissimum Ordinem, quem, anno Mcccxviir
post Ordinis Templi ruinam, Dionysius I Portugalliae et Algarbiorum
Rex instituit, auctore et auspice Ioanne PP. XXII
rec. mem. Praedecessore Nostro, hunc Equestrium Pontificiae
Sedis Ordinum, Supremum esse auctoritate Nostra, per praesentes
edicimus ac mandamus, quo non alter sit dignitate
potior, sed ceteris amplitudine ac splendore superemiheat.
Una sit Equitum classis sed quo magis per Nos consultum
sit huius Supremi Ordinis decori, volumus ut posthac Crux
Ordinis propria collo dependeat, ex aureo torque, qui constet
alternis clypeolis Crucem Ordinis ac Pontificium emblema
referentibus nodis aureis inter se iunctis. Traditum enim memoriae
est, et ipsos veteres dictae Militiae Equités simili
torque iamdiu usos fuisse alternis ensibus ac tiaris caelato.
Similiter volumus ut in magno numismate corona querna ex
auro, parva taenia, ex enchausto rubro, inferius viñeta Crucem
concludat: tandem ut femoralia alba e serico rasili genua
non praetergrediantur; caligae sint sericae, et item albae:
aureae denique fibulae calcéolos ornent. Quoad tunicam, ensem
et alia ornamenta nihil immutetur.