ASS 41 (1908), p. 200

virtute illustriora quotidie proponat. Harum conciliatricem
utilitatum, Nostri animi pignus, auspicemque munerum caelestium,
vobis singulisque ex Hungaria civibus, qui studium,
gratiam et adiumenta consociationi pro catholico prelo contulerint
peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die x Ianuarii MCMVIII,
Pontificatus Nostri anno quinto.

PIUS PP. X

EPISTOLA

Qua Pius PP. X approbat opusculum Episcopi Limericiensis
circa scripta Card. Newman.
VENERABILI FRATRI
EDUARDO THOMAE EPISCOPO LIMERICIENSI
LIMERICUM
PIUS PP. x
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Tuum illud opusculum, in quo scripta Cardinalis Newman
tantum abesse ostendis ut Encyclicis Nostris Litteris Pascendi
sint dissentanea, ut valde cum iisdem congruant, vehementer
Nobis probari scito: melius enim cum veritati servire, tum
hominis dignitati non poteras. Apparet, inter eos, quorum
errores per eas Litteras damnavimus, quasi quoddam constitutum
esse factum, ut quae ipsi commenti sint, hisce e praeclarissimi
viri nomine commendationem petant. Ita contendunt
passim, se ex illo fonte et capite praecipua quaedam sumpsisse,
ob eamque causam non potuisse a Nobis suas ipsorum
improbari doctrinas, quin siñiul atque adeo prius improbarimus
quae talis tantusque auctor docuisset. Quod, nisi cognitum
sit, elati animi tumor quantum ad obruendam mentem
valeat, incredibile videatur inveniri, qui sese putent atque

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.