ASS 41 (1908), p. 409
Urbis et Orbis
In II Vesperis. Omnia ut in primis, praeter sequ.
Hymnus Matris sub almae numine... per extensum (qui
-modo habetur ad Laudes).
f. Hi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt.
%. Semen eorum, et gloria eorum non derelinquetur.
Ad Magnificat. Ant. Nomen eorum permanet in aeternum,
permanens ad filios eorum, sanctorum virorum gloria.
Et fit Comm. Feriae in Quadrag.
Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X suprascriptas
variationes ac notas rubrícales, ab infrascripto Cardinali Sacrorum
Rituum Congregationi Praefecto relatas, approbavit,
ac Proprio Sanctorum Breviarii Romani inseri iussit. Die
8 Aprilis 1908.
S. Card. CRETONI, Praefectus.
f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.
URBIS ET ORBIS
Decretum quo festum Septem Dolorum B. M. V., Dominicae
tertiae Septembris affixum, ad ritum duplicem secundae
classis elevatur pro universa Ecclesia.
Dolores Virginis Deiparae etsi duplici festo in universa Ecclesia
per annum recolantur, videlicet Feria sexta post Dominicam
Passionis ac Dominica tertia Septembris ; utrumque tamen
festum mobile Beatae Mariae Virginis, utpote secundarium,
sub ritu duplici tantummodo maiori celebratur. Quo vero
eiusdem Virginis Perdolentis cultus augeatur, et fidelium pietas
gratique animi sensus magis magisque foveantur erga
misericordem humani generis Conredemptricem ; Rmus Pater
Prior generalis Ordinis Servorum B. M. V., qui potissimum
ipsam Matrem Dolorosam veluti suam Conditricem et praecipuam
Patronam venerantur, occasionem nactus qua proxime
adfuturo Septembri (mense Virginis Doloribus recolendis sa-