ASS 5 (1869-70), p. 487

sentiendo et credendo veritati (1). Quare fides ipsa in se, etiamsi
per charitatem non operetur, donum Dei est, et actus eius est
opus ad salutem pertinens, quo homo liberam praestat ipsi Deo
obedientiam, gratiae eius, cui resistere posset, consentiendo et
•cooperando.
« Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt,
quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia
sive solemni iudicio' sive ordinario et universali magisterio tamquam
divinitus revelata credenda proponuntur.
« Quoniam vero sine fide impossibile est placere Deo, et ad
filiorum eius consortium pervenire; ideo nemini umquam sine
illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea perseveraverit usque
in finem, vitam aeternam assequetur. Ut autem officium veram
fidem amplectendi, in eaque constanter perseverandi satisfacere
possemus, Deus per Filium suum unigenitum Ecclesiam instituit,
suaeque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tamquam
custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci. Ad
solam enim catholicam Ecclesiam ea pertinent omnia, quae ad
evidentem fidei christianae credibilitatem tam multa et tam mira
divinitus sunt disposita. Quin etiam Ecclesia per se ipsa, ob
suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem
et inexhaustam in omnibus bonis fecunditatem, ob catholicam
unitatem, invictamque stabilitatem, magnum quoddam et perpetuum
est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium
irrefragabile.
« Quo fit, ut ipsa veluti signum levatum in nationes (°2), et
ad se invitet, qui nondum crediderunt, et filios suos certiores
faciat, firmissimo niti fundamento fidem, quam profitentur. Cui
quidem testimonio efficax subsidium accedit ex superna virtute.
Etenim benignissimus Dominus et. errantes. gratia sua excitat
atque adiuvat, ut ad agnitionem veritatis venire possint; et eos,
quos de tenebris transtulit in admirabile lumen suum, in hoc
eodem lumine ut perseverent, gratia sua confirmat, non deserens,
nisi deseratur. Quocirca minime par est conditio eorum, qui per
caeleste fidei donum catholicae veritati adhaeserunt, atque eorum,
qui ducti opinionibus humanis, falsam religionem sectantur;
illi enim, qui fidem sub Ecclesiae magisterio susceperunt,

(t) Syn. Arans. I pag. 7. (3) Is. XI, 12.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.