ASS 5 (1869-70), p. 490

pugnando errores in se suscipiant, aut fines proprios transgressae,
ea, quae sunt fidei, occupent et perturbent.
« Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philosophicum
inventum proposita est humanis ingeniis perficienda,
sed tamquam divinum depositum Christi Sponsae tradita, fideliter
custodienda et infallibiliter declaranda. Hinc sacrorum quoque
dogmatum is sensus perpetuo est retinendus, quem semel
declaravit Sancta Mater Ecclesia, nec umquam ab eo sensu, altior
intelligentiae specie et nomine, recedendum. Crescat igitur et
multum vehementerque proficiat, tam singulorum, quam omnium,
tam unius hominis, quam totius Ecclesiae, aetatum ac saeculorum
gradibus, intelligentia, scientia, sapientia; sed in suo dumtaxat
genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque
sententia (1).

CANONES

L

DE DEO RERUM OMNIUM CREATORE.

1. Si quis unum verum Deum visibilium et invisibilium Creatorem
et Dominum negaverit ; anathema sit.
.2. Si quis praeter materiam nihil esse affirmare non erubuerit;
anathema sit.
3. Si quis dixerit, unam eandemque esse Dei et rerum
omnium substantiam vel essentiam; anathema sit.
4. Si quis dixerit, res finitas, tum corpóreas tum spirituales,
aut saltem spirituales, e divina substantia emanasse;
aut divinam essentiam sui manifestatione vel evolutione
fieri omnia;

(1) Vine. Lir. Common, n. 28.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.