ASS 5 (1869-70), p. 493

tribuendus sit alius ab eo, quem intellexit et intelligit Ecclesia;
anathema sit.
« Itaque supremi pastoralis Nostri officii debitum exsequentes,
omnes Christi fideles, maxime vero eos, qui praesunt vel docendi
munere funguntur, per viscera Iesu Christi obtestamur, nec non
eiusdem Dei et Salvatoris nostri auctoritate iubemus, ut ad
hos errores a Sancta Ecclesia arcendos et eliminandos, atque
purissimae fidei lucem pandendam studium et operam conferant.
« Quoniam vero satis non est, haereticam pravitatem devitare,
nisi ii quoque errores diligenter fugiantur, qui ad illam
plus minusve accedunt ; omnes officii monemus, servandi etiam
Constitutiones et Decreta, quibus pravae eiusmodi opiniones,
quae istic diserte non enumerantur, ab hac Sancta Sede proscriptae
et prohibitae sunt ».

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.