ASS 5 (1869-70), p. 495

rumque fecit non resarcivisse : scandala Clero et populo dioecesis
data non reparasse: idcirco preces a Livio oblatas S. Sedi esse
reiiciendas. Nihilominus eum qui tribus ferme annis leges ecclesiasticas
et censuras nihili fecerat, contumax permanens, haud
amplius in dioecesi bene se esse forte gesturum.
« Sed (sic prosequebatur Episcopus) in tirocinio clericali,
« quod septem annis constat, et in Convictu pro collationibus
« theologiae moralis practicae, in quo tribus annis Neo-Sacerdotes
« excipiuntur, Seminarii beneficiis et subsidiis abunde usus est:
« huic ipsi damnorum causa fuit sua desertione ac ecclesiae pro
« cuius utilitate seu necessitate sacris ordinibus insignitus est,
« eamque dereliquit ut pinguiora quaereret pascua. Igitur in
« primis ecclesiae et Seminario compensationem faciat, ipsimet
« Seminario absolute remittendo tot chartulas vulgo dictas Cedole
« del Consolidato romano, quae annuam dant responsionem du-
« centum quinquaginta libellarum. Deinde per actum formalem
« in curia dioecesana declaret, se originariae ecclesiae N. renun-
« tiare, seque numquam ne una quidem vice Sacra facturum in
« territorio eiusdem absque licentia in scriptis obtinenda ab
« Ordinario, idque sub poena suspensionis ipso facto incurrendam
« Hisce praestitutis et censura revocata abeat in pace. Propo-
« sitam vero compensationem debitam esse ac iustam inferri
« posse videtur per analogiam ex disertis a Francés de Eccl.
« cath. c. 28 ; Chrispin. de Visit p. 2 § 31 ; Monacelli Form. p. 2
« tit. 13; atque ex responso S. Congreg. Conc. in Cesenaten.
« Synodi 26 Febr. 1699 ».
Haec ab Episcopo. Quaestio itaque videbatur pendere ab
altera quaestione, utrum Livius teneretur compensare sumptus
quos Seminarium pro eius ecclesiastica educatione impenderat :
sed proposita causa in comitiis habitis die 18 Decembris 1869
responsum prodiit : dilata et ad mentem.
Novis itaque habitis ab Episcopo epistolis haec quae sequuntur
sunt fusius exposita et narrata : id est, Livium e sua
dioecesi abiisse, in qua natus, altus et Presbyter factus erat,
absque permissione ac facultate Ordinarii, quod plurimi sacri
canones, qui ab Episcopo allegabantur, omnino reprobaren! :
officium laicalis magisterii extra dioecesim expetivisse, assume
psisse, id prorsus ignorante Ordinario, et despectis dioecesanis
et provincialibus ordinationibus : contractum violasse, quo a sex

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.