ASS 5 (1869-70), p. 497

sine eiusdem dimissoriis litteris. Easdem prohibitiones repetere
Concilium Carthaginense sub Iulio Papa canone 5. Eo denique
spectare Concilium Tridentinum sess. 22 in Decreto de observandis
et evitandis in celébr. Miss, his verbis : « Deinde ut irreverentia
vitetur singuli Episcopi in suis dioecesibus interdicant
•ne cui vago et ignoto Sacerdoti Missas celebrare liceat ». Itemque
in sess. 23 de Ref or. c. 8 statutum esse : « Unusquisque autem
a proprio Episcopo ordinetur. Quod si aliquis ab altero Episcopo
promoveri petat, nullatenus id ei etiam cuiusvis generalis aut
specialis Rescripti vel Privilegii praetextu, etiam statutis temporibus
permittatur, nisi eius probitas ac mores, Ordinarii sui testimonio,
commendentur ».
Sed Causidicus nomine Episcopi ad haec confirmanda alia
adiecit iura. Commemoravit videlicet Tridentinam dispositionem
sess. 23 de Ref. c. 16 haec sancientem : « Cum nullus debeat ordinari,
qui iudicio sui Episcopi non sit utilis aut necessarius
suis ecclesiis, Sancta Synodus, vestigiis sexti canonis Concilii
Chalcedonensis inhaerendo, statuit, ut nullus in posterum ordinetur,
qui illi ecclesiae aut pio loco, pro cuius necessitate aut
utilitate assumitur, non adscribatur, ubi suis fungatur muneribus,
nec incertis vagetur sedibus. Quod si locum inconsulto Episcopo
deseruerit, ei sacrorum exercitium interdicatur ». Atque S. Congregationem
Concilii huic dispositioni inhaerentem saepissime
confirmasse Episcoporum Decreta quae prohiberent sub gravibus
poenis quominus Clerici e dioecesi discederent sine Episcopi
venia, ut in Larinen. 30 Aug. 1732 ; in Segnen. 13 Septemb. 1749
et in Tinen. 15 Martii 1625 lib. Decret. 93 p. 33; in Amerina
8 Maii 1756.
Quum itaque Livius ab ecclesia N. et Seminario altus et
•educatus fuerit, quumque ob ecclesiae eiusdem necessitatem vel
utilitatem fuerit ordinatus, non posse e dioecesi abscedere eandemque
relinquere absque Episcopi venia.
Quod quum fecerit contra Episcopi voluntatem atque admonitiones,
recte suspensionis censura fuisse mulctatum iuxta eandem
Tridentinam dispositionem, eodemque Livio in sua contumacia
perseverante, locum haud esse absolutioni suspensionis,
Benedictus XIV in opere de Synodo dioeces. I. 10 c. 1 et auctores
passim. Quare aptandam in praesenti themate Orator inquiebat
-dispositionem, quam S. C. fecerat in causa Amerina die 8 Maii 1756,

Acta, tomo V, fase. L VII. 32

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.