Can. 1197

§ 1. Sensu liturgico intelligitur: 1° Nomine altaris immobilis seu fixi, mensa superior una cum stipitibus per modum unius cum eadem consecratis; 2° Nomine altaris mobilis seu portatilis, petra, ut plurimum, parva, quae sola consecratur, quaeque dicitur etiam ara portatilis seu petra sacra; vel eadem petra cum stipite qui tamen non fuit una cum eadem consecratus.

§ 2. In ecclesia consecrata saltem unum altare, praesertim maius, debet esse immobile; in ecclesia autem benedicta omnia altaria possunt esse mobilia.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.