Can. 1201
§ 1. Sicut ecclesia, ita quodlibet etiam ecclesiae altare, saltem immobile, proprium sibi titulum habeat.
§ 2. Titulus primarius altaris maioris idem debet esse ac titulus ecclesiae.
§ 3. De Ordinarii licentia mutari quidem potest altaris mobilis, non autem altaris immobilis titulus.
§ 4. Altaria Beatis etiam in ecclesiis et oratoriis quibus eorum officium et Missa concessa sunt, dedicari nequeunt sine Sedis Apostolicae indulto.