Can. 1423
§ 1. Ordinarii locorum, non autem Vicarius Capitularis, nec Vicarius Generalis sine mandato speciali, possunt, ob Ecclesiae necessitatem vel magnam et evidentem utilitatem, aeque aut minus principaliter unire quaslibet paroeciales ecclesias inter se aut cum beneficio non curato, ita tamen ut altero in casu, si unio fiat minus principalis, beneficium non curatum sit accessorium.
§ 2. Nequeunt vero paroeciam unire cum mensa capitulari vel episcopali, cum monasteriis, ecclesiis religiosorum aut alia persona morali, neque cum dignitatibus et beneficiis ecclesiae cathedralis vel collegiatae; sed possunt eam cum ecclesia cathedrali aut collegiali, quae in territorio paroeciae sita sit, ita unire ut reditus paroeciae cedant in commodum ipsius ecclesiae, relicta parocho vel vicario congrua portione.
§ 3. Unio beneficiorum a locorum Ordinariis fieri non potest, nisi in perpetuum.