Can. 1426
Propter canonicas causas de quibus in can. 1423, § 1, Ordinarii possunt quoque beneficii saecularis paroecialis sedem de alio in alium eiusdem paroeciae locum transferre; alia autem beneficia, tunc solum cum ecclesia, in qua fundata erant, collapsa sit et restaurari nequeat, possunt in matrices vel alias ecclesias locorum eorundem seu vicinorum, erectis, si fieri possit, altaribus vel sacellis sub iisdem invocationibus, transferre cum omnibus emolumentis et oneribus priori ecclesiae adiunctis.