Can. 1460

§ 1. Si ius patronatus collegialiter exerceatur, ille praesentatus habeatur, qui maiorem suffragiorum numerum retulerit, ad normam can. 101 § 1; quod si, duobus scrutiniis sine effectu institutis in tertio scrutinio plures maiorem prae ceteris, sed aequalem inter se suffragiorum numerum habuerint, ii omnes praesentati censeantur.

§ 2. Si ius patronatus penes singulares personas sit, quae inter se de alternis praesentationibus non convenerint, ille praesentatus habeatur, qui maiorem saltem relative suffragiorum numerum retulerit; et si plures eundem, maiorem quam ceteri, suffragiorum numerum habuerint, omnes censeantur praesentati.

§ 3. Qui ex diversis titulis ius patronatus obtinet, tot habet in praesentatione suffragia, quot titulos.

§ 4. Quilibet patronus, antequam praesentatio acceptetur, non unum tantum, sed plures praesentare potest, tum una simul tum etiam successive, intra tempus tamen praescriptum, modo illos ne excludat quos prius praesentavit.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.