Can. 1470
§ 1. Praeter casum de quo in can. 1469, § 3, ius patronatus exstinguitur: 1° Si patronus iuri suo renuntiaverit; eius tamen renuntiatio ex integro fieri potest aut ex parte; nunquam vero potest aliis compatronis, si qui sint, damnum afferre; 2° Si Sancta Sedes ius patronatus revocaverit aut ipsam ecclesiam vel beneficium perpetuo suppresserit; 3° Si contra ius patronatus legitime praescriptum fuerit; 4° Si res, cui ius patronatus inhaeret, pereat, aut exstinguatur familia, gens, linea cui secundum tabulas fundationis reservatur; quo in altero casu nec ius patronatus hereditarium evadit, nec Ordinarius valide permittere poterit donationem iuris patronatus alii fieri; 5° Si, consentiente patrono, ecclesia vel beneficium uniatur alii liberae collationis, aut ecclesia fiat electiva vel regularis; 6° Si patronus ius patronatus simoniace in alium transferre attentaverit; si lapsus fuerit in apostasiam, haeresim aut schisma; si bona ac iura ecclesiae vel beneficii iniuste usurpaverit aut detineat; si rectorem vel alium clericum ecclesiae servitio addictum aut beneficiarium per se vel per alios occiderit vel mutilaverit.
§ 2. Propter crimina de quibus in § 1, n. 6, ius patronatus amittit solus patronus reus et, ob delictum postremo memoratum, eius quoque heredes.
§ 3. Ut ex delictis enumeratis in § 1, n. 6, patroni censeantur ius patronatus amisisse, requiritur et sufficit sententia declaratoria.
§ 4. Censura aut infamia iuris innodati post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam, usque dum censura vel infamia perdurant, nequeunt ius patronatus exercere eiusque privilegiis uti.