Can. 1634
§ 1. Fatalia legis quae dicuntur, id est termini perimendis iuribus a lege constituti, prorogari non possunt.
§ 2. Termini autem iudiciales et conventionales, ante eorum lapsum, poterunt, iusta intercedente causa, a iudice, auditis vel petentibus partibus, prorogari.
§ 3. Caveat tamen iudex ne nimis diuturna lis fiat ex prorogatione.