Can. 1642

§ 1. Acta iudicialia, tum quae meritum quaestionis respiciunt, seu acta causae, ex. gr., sententiae et cuiusque generis probationes, tum quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, ex. gr., citationes, intimationes, etc., scripto redacta esse debent.

§ 2. Nisi iusta causa aliud suadeat, quoad eius fieri potest, lingua latina redigantur; sed interrogationes et responsiones testium, aliaque similia, lingua vernacula confici debent.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.