Can. 1831

§ 1. Pars cui iusiurandum suppletorium defertur in rebus quae ad eius statum civilem vel religiosum non pertinent, potest ex iusta causa illud recusare vel in adversarium referre.

§ 2. Quanti autem haec recusatio facienda sit, utrum iusta sit, an potius confessioni aequiparanda, iudicis est aestimare.

§ 3. Iusiurandum suppletorium, ab una parte praestitum, potest ab altera impugnari.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.