Can. 1922
§ 1. Quod attinet ad reales actiones, adiudicata actori re aliqua, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur.
§ 2. Quod vero attinet ad actiones personales, cum reus damnatus est ad rem mobilem praestandam, vel ad solvendam pecuniam, vel ad aliud dandum aut faciendum, quadrimestre conceditur pro implenda obligatione.
§ 3. Iudex potest terminum praescriptum vel reducere vel protrahere, ita tamen ut neque infra bimestre coarctetur, neque semestre excedat.