Can. 1933

§ 1. Delicta quae cadunt sub criminali iudicio sunt delicta publica.

§ 2. Excipiuntur delicta plectenda sanctionibus poenalibus de quibus in can. 2168-2194.

§ 3. In delictis mixti fori Ordinarii regulariter ne procedant cum reus laicus est et civilis magistratus, in reum animadvertens, publico bono satis consulit.

§ 4. Poenitentia, remedium poenale, excommunicatio, suspensio, interdictum, dummodo delictum certum sit, infligi possunt etiam per modum praecepti extra iudicium.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.