Can. 203
§ 1. Delegatus qui sive circa res sive circa personas mandati sui fines excedit, nihil agit.
§ 2. Hos tamen excessisse non intelligitur delegatus, qui alio modo ac deleganti placuerit, ea ad quae delegatus est, peragit, nisi modus ipse fuerit a delegante praescriptus tanquam conditio.