Can. 2038
§ 1. Ad introductionem causae beatificationis Servi Dei, a Sede Apostolica obtinendam, debet prius iure constare de puritate doctrinae in eius scriptis, de eiusdem fama sanctitatis, virtutum et miraculorum vel martyrii, de absentia cuiuslibet obstaculi quod peremptorium videatur; mox vero de cultu publico eidem non praestito.
§ 2. Quare ad preces postulatoris Ordinarius, si petitionem admittendam esse existimaverit, debet: 1° Scripta Servi Dei perquirere; 2° Processum informativum instruere super fama sanctitatis, virtutum in genere vel martyrii, causae martyrii et miraculorum; 3° Processum instruere super non cultu.