Can. 2097
§ 1. In transcriptione, collatione et Romam transmissione exemplaris actorum originalium serventur quae supra can. 2054-2056, 2063 pro informativo processu praescripta sunt.
§ 2. Processus exhibeatur, aperiatur et transcribatur apud Sacram Congregationem ad normam can. 2073-2075.