Can. 2106

Pro congregatione antepraeparatoria paretur positio quae constet: 1° Summario ex processu originali desumpto, quod ita conficiatur ut testimonia et documenta integra producantur; 2° Advocati scriptura, qua ex dictis in summario vita et heroicitas virtutum Servi Dei, vel martyrium eiusque causa paucis illustrentur, omnino et diligentissime distinctis iis, quae tanquam argumenta ad probationem afferuntur et iis quae adducuntur potius tanquam adminiculum et auxilium probationis; 3° Synopsi Promotoris generalis fidei de qua in can. 2079; 4° Animadversionibus Promotoris generalis fidei et responsionibus advocati; 5° Votis quae a revisoribus super scriptis Servi Dei conscripta sunt.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.