Can. 344
§ 1. Ordinariae episcopali visitationi obnoxiae sunt personae, res ac loca pia, quamvis exempta, quae intra dioecesis ambitum continentur, nisi probari possit specialem a visitatione exemptionem fuisse ipsis ab Apostolica Sede concessam.
§ 2. Religiosos autem exemptos Episcopus visitare potest in casibus tantum in iure expressis.