Can. 384
§ 1. Documenta quae in paroeciarum et Curiarum archivis sub secreto servanda non sunt, fit cuilibet cuius intersit inspiciendi potestas; itemque postulandi ut sua impensa sibi legitimum eorum exemplar exscribatur et tradatur.
§ 2. Cancellarii autem Curiarum, parochi, aliique archivorum custodes in communicandis documentis et eorum exemplaribus describendis tradendisque regulas servent a legitima auctoritate ecclesiastica datas, et in casibus dubiis loci Ordinarium consulant.