Can. 408

§ 1. Capitulum cathedrale praecedit collegiali, etiam insigni, in ipsa quoque collegiali ecclesia; Capitulum insigne praecedit non insigni; in eodem Capitulo, salvis peculiaribus statutis, vel legitimis consuetudinibus, dignitates, servato inter se praecedentiae ordine, praecedunt canonicis; canonici antiquiores, qui nempe prius possessionem ceperunt, posterioribus; canonici titulares, honorariis; honorarii, beneficiariis; dignitates vero aut capitulares charactere episcopali ornati omnibus dignitatibus ac canonicis in presbyterali tantum ordine constitutis praecedunt.

§ 2. In Capitulis in quibus habentur distinctae praebendae presbyterales, diaconales, subdiaconales, servetur praecedentia ordinis; et in eodem ordine praecedentia receptionis in ordinem, non autem in Capitulum.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.