Can. 535

§ 1. In quolibet monialium monasterio etiam exempto: 1° Administrationis ratio, gratis exigenda, reddatur semel in anno, aut etiam saepius si id in constitutionibus praescribatur, ab Antistita Ordinario loci itemque Superiori regulari, si monasterium sit eidem subiectum; 2° Si ratio administrationis Ordinario non probetur, ipse potest opportuna remedia adhibere, etiam removendo, si res postulet, oeconomam aliosque administratores; quod si monasterium sit Superiori regulari subiectum, eum Ordinarius, uti prospiciat, moneat; quod si ille neglexerit, ipse per se consulat.

§ 2. In aliis mulierum religionibus, ratio administrationis bonorum quae dotes constituunt, Ordinario loci reddatur occasione visitationis et etiam saepius, si Ordinarius id necessarium duxerit.

§ 3. Loci Ordinario ius insuper esto cognoscendi: 1° De rationibus oeconomicis domus religiosae iuris dioecesani; 2° De administratione fundorum legatorumque de quibus in can. 533, § 1, nn. 3, 4.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.