Can. 561
§ 1. Uni Magistro ius est et officium consulendi novitiorum institutioni, ad ipsumque unum novitiatus regimen spectat, ita ut nemini liceat hisce se, quovis colore, immiscere, exceptis Superioribus quibus id a constitutionibus permittitur ac Visitatoribus; ad disciplinam vero universae domus quod attinet, Magister, perinde ac novitii, Superiori est obnoxius.
§ 2. Novitius potestati Magistri ac Superiorum religionis subest eisque obedire tenetur.