Can. 565
§ 1. Annus novitiatus debet sub disciplina Magistri hoc habere propositum, ut informetur alumni animus studio regulae et constitutionum, piis meditationibus assiduaque prece, iis perdiscendis quae ad vota et ad virtutes pertinent, exercitationibus opportunis ad vitiorum semina radicitus exstirpanda, ad compescendos animi motus, ad virtutes acquirendas.
§ 2. Conversi praeterea diligenter in christiana doctrina instituantur, speciali collatione ad eos habita semel saltem in hebdomada.
§ 3. Anno novitiatus ne destinentur novitii concionibus habendis aut audiendis confessionibus aut exterioribus religionis muniis, neve dedita opera studiis vacent litterarum, scientiarum aut artium; conversi autem in ipsa religiosa domo eatenus tantum fungi possunt officiis fratrum conversorum (non tamen uti primarii officiales), quatenus ab exercitiis novitiatus pro ipsis constitutis non praepediantur.