Can. 613
§ 1. Quaelibet religio iis tantum privilegiis gaudet, quae vel hoc in Codice continentur, vel a Sede Apostolica directe eidem concessa fuerint, exclusa in posterum qualibet communicatione.
§ 2. Privilegia quibus gaudet Ordo regularis, competunt quoque monialibus eiusdem Ordinis, quatenus eorum sint capaces.