Can. 635

Transeuntes ad aliud monasterium eiusdem religionis a die transitus, ad aliam vero religionem ab edita nova professione: 1° Amittunt omnia iura et obligationes prioris religionis vel monasterii et alterius iura et officia suscipiunt; 2° Religio vel monasterium a quo bona servat, quae ipsius religiosi ratione iam ei quaesita fuerunt; quod spectat ad dotem eiusve fructus et alia bona personalia, si qua habeat religiosus, servandum praescriptum can. 551, § 2; demum nova religio ius habet pro novitiatus tempore ad iustam retributionem, si eidem locus sit ad normam can. 570, § 1.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.