Can. 642

§ 1. Quilibet professus, ad saeculum regressus, licet valeat, ad normam can. 641, sacros ordines exercere, prohibetur tamen sine novo et speciali Sanctae Sedis indulto: 1° Quolibet beneficio in basilicis maioribus vel minoribus, et in ecclesiis cathedralibus; 2° Quolibet magisterio et officio in Seminariis maioribus et minoribus seu collegiis, in quibus clerici educantur, itemque in Universitatibus et Institutis quae privilegio apostolico gaudent conferendi gradus academicos; 3° Quocunque officio vel munere in Curiis episcopalibus et in religiosis domibus sive virorum sive mulierum, etiamsi agatur de Congregationibus dioecesanis.

§ 2. Haec valent quoque de iis qui vota temporaria, vel iuramentum perseverantiae, vel peculiares quasdam promissiones ad normam suarum constitutionum ediderunt et ab eisdem dispensati fuerunt, si per sex integros annos eisdem ligati fuerint.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.