Can. 650
§ 1. Haec si constiterint, supremus religionis Moderator cum suo Consilio, perpensis omnibus facti adiunctis, deliberet num locus sit dimissioni.
§ 2. Si maior suffragiorum numerus pro dimissione steterit: 1° In religione iuris dioecesani res tota deferatur ad Ordinarium loci in quo religiosa professi domus sita est, cuius est dimissionem pro suo prudenti arbitrio decernere ad normam can. 647; 2° In religione iuris pontificii ipse supremus religionis Moderator dimissionis decretum ferat; quod tamen ut suum sortiatur effectum, debet a Sede Apostolica confirmari.
§ 3. Religioso ius est suas rationes libere exponendi; eiusque responsiones in actis fideliter referendae sunt.