Can. 652
§ 1. Si agatur de religiosis iuris dioecesani, Ordinarii loci in quo sita est sororis professae domus, est causas dimissionis expendere et decretum dimissionis ferre.
§ 2. Si de monialibus, Ordinarius loci omnia acta et documenta transmittat ad Sacram Congregationem cum suo et Superioris regularis voto, si monasterium regularibus sit subiectum.
§ 3. Si de aliis religiosis iuris pontificii, suprema religionis Moderatrix rem totam ad Sacram Congregationem pariter deferat cum omnibus actis et documentis; Sacra autem Congregatio tum in hoc tum in praecedenti casu quod magis expedire censuerit, decernet, firmo praescripto can. 643, § 2.