Can. 671

Si vero dimittatur ob delicta minora iis de quibus in can. 670: 1° Ipso facto suspensus manet, donec a Sancta Sede absolutionem obtinuerit; 2° Sacra Congregatio, si id expedire iudicaverit, dimisso praecipiat ut, habitu cleri saecularis indutus, commoretur in certa dioecesi, indicatis Ordinario causis ob quas dimissus fuit; 3° Si dimissus praecepto de quo n. 2 non paruerit, religio ad nihil tenetur, et dimissus eo ipso privatus est iure deferendi habitum ecclesiasticum; 4° Ordinarius dioecesis pro eius commoratione designatae, religiosum in domum poenitentiae mittat, vel eum committat curae et vigilantiae pii ac prudentis sacerdotis; et si religiosus non paruerit, servetur praescriptum n. 3; 5° Religio, per manus Ordinarii loci commorationis, caritativum subsidium dimisso suppeditet pro necessariis ad vitae sustentationem, nisi ipse aliunde sibimet providere valeat; 6° Si dimissus vitae rationem ecclesiastico viro dignam non agat, transacto anno aut etiam prius, iudicio Ordinarii, privetur caritativo subsidio, eiiciatur e domo poenitentiae eique auferatur ius deferendi habitum ecclesiasticum ab ipso Ordinario, qui statim mittere curet opportunam relationem tum ad Sedem Apostolicam tum ad religionem; 7° Si vero dimissus praedicto tempore tam laudabiliter se gesserit ut merito haberi possit vere emendatus, Ordinarius eius preces apud Sanctam Sedem commendabit pro absolutione a censura suspensionis, et, ea obtenta, eidem in sua dioecesi permittat, adhibitis opportunis cautelis et limitationibus, Missae celebrationem et etiam, pro suo arbitrio et prudentia, aliud sacrum ministerium, unde honeste vivere queat; quo in casu religio caritativum subsidium intermittere potest. Quod si agatur de diacono aut subdiacono, res ad Sanctam Sedem deferatur.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.