Can. 698

§ 1. Nisi privilegium apostolicum aliud expresse caveat, nominatio moderatoris et cappellani pertinet ad loci Ordinarium in associationibus ab ipso vel ab Apostolica Sede erectis aut approbatis, et in associationibus a religiosis vi apostolici privilegii erectis extra proprias ecclesias; in associationibus vero erectis a religiosis in propriis ecclesiis requiritur tantum Ordinarii loci consensus, si a Superiore moderator et cappellanus e clero saeculari eligantur.

§ 2. Moderator et cappellanus possunt, durante munere, benedicere associationis habitum seu insignia, scapularia, etc., eaque adscribendis imponere; quod vero ad conciones attinet, serventur praescripta can. 1337 -1342.

§ 3. Moderatorem et cappellanum revocare ex iusta causa possunt qui illos nominaverunt eorumque successores vel Superiores.

§ 4. Idem potest esse moderator et cappellanus.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.