Council of Angers

Concilium Andegavense · AD 453 · Angers

Canon 1 — Ut clerici episcoporum judicio acquiescant, illis inconsultis saecularia judicia non expetant, nec ad alium locum transeant, et sine illorum literis non peregrinentur.

Primum ut contra episcopale judicium clericis non liceat prosilire, neque inconsultis sacerdotibus suis saecularia judicia expetere, sed nec de loco ad alium sine episcopi permissione transire, nec sine commendatitiis sacerdotum suorum literis commeare.

Canon 2 — Ut diaconi presbyteris humiliter deferant.

Ut diaconi presbyteris noverint omni humilitate deferendum.

Canon 3 — A violentia et perpetratione abstinendum.

Ut a violentia et crimine perpetrationis abstineantur.

Canon 4 — Ut qui ab extraneis foeminis revocare se nolunt, non ministrent et ulterius non provehantur; qui vero tradendis vel capiendis urbibus interfuerint, a communione et conviviis arceantur.

Familiaritatem extranearum foeminarum noverint esse vitandam. Sed si qui sunt coelibes, nonnisi a sororibus aut [...] occasione deflemus. Si quis autem post hoc interdictum a praedictis familiaritatibus se revocare noluerit, nequaquam gradu altiore donabitur, et si jam ordinatus fuerit, non ministret. Tum si qui tradendis vel capiendis civitatibus fuerint interfuisse detecti, non solum a communione habeantur alieni, sed nec conviviorum quidem admittantur esse participes.

Canon 5 — Ut qui accepta poenitentia resiliunt et sanctimoniales quae decidunt communione priventur.

Quod etiam de his qui accepta poenitentia resilierint debita severitate servabitur; quae forma etiam circa eas quae de virginitate sanctimoniali crimine proprio deciderunt, statuto rigore permaneat.

Canon 6 — De his qui alienis uxoribus conjugii nomine abutuntur.

Hi quoque qui alienis uxoribus, superstitibus ipsarum maritis, nomine conjugii abutuntur, a communione habeantur extranei.

Canon 7 — Qui relicto clero ad saecularem militiam se conferunt, ab ecclesia ejiciendi.

Clerici quoque, qui relicto clero se ad saecularem militiam et ad laicos contulerint, non injuste ab ecclesia quam reliquerunt amoventur.

Canon 8 — Ut monachi qui propositum deserunt et sine literis vagantur ad communionem non recipiantur.

Monachi quoque qui coeptam observationis viam relinquunt et absque epistolis et absque certis negotiis vel necessitatibus per regiones vagantur alienas, cognita districtione si se non emendaverint, ab abbatibus suis vel a sacerdotibus ad communionem non recipiantur.

Canon 9 — Alieno clerico episcopus gradum ne augeat.

Aliis quoque episcopis aliorum clericis gradum augere non liceat.

Canon 10 — De laicis: excommunicare non liceat nisi probatis criminibus.

Quicumque autem vel de laicis vel de clero ministri fuerint ordinati et observare noluerint, si laicus, communicare non liceat, nisi forte reprobaverint criminosos.

Canon 11 — Qui digami fuerunt, diaconi vel presbyteri non ordinentur.

Nonnisi unius uxoris viri iidemque virginibus copulati diaconi vel presbyteri ordinentur.

Canon 12 — Ut poenitentia conversis omnibus pateat, et pro episcopi aestimatione venia concedatur.

Poenitentiae sane locus omnibus pateat qui conversi errorem suum voluerint confiteri; quibus perspecta qualitate peccati secundum episcopi aestimationem erit venia largienda.

Bruns II (1839), H. T. Bruns, Canones apostolorum et conciliorum saec. IV-VII, pars II (Berlin 1839); Internet Archive OCR (poor), transcribed by hand

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.